monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 7, 12
HISPO ROMANIUS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an, qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere; sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior, in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid, si quis filium excaecaverit? quid, si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici, quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controversiis semel aut iterum adnotasse: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit: quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submoverunt.